Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa similiter et quæ his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus judex est figulus (Liber Sapientiae 15, 7)
cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam (Liber Sapientiae 15, 17)
sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem ejus (Liber Sapientiae 15, 19)
ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam (Liber Sapientiae 16, 3)
oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur (Liber Sapientiae 16, 4)
et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo (Liber Sapientiae 16, 8)
filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos (Liber Sapientiae 16, 10)
homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quæ recepta est (Liber Sapientiae 16, 14)
nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans (Liber Sapientiae 16, 22)
hoc autem iterum ut nutrirentur justi etiam suæ virtutis oblitus est (Liber Sapientiae 16, 23)
apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quæ non videbatur faciei æstimabant deteriora esse quæ videbantur (Liber Sapientiae 17, 6)
illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes (Liber Sapientiae 17, 13)