Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
locutus est autem Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 16, 11)
colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat (Liber Exodus 16, 21)
in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi (Liber Exodus 16, 22)
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)
sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur (Liber Exodus 16, 26)
dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam (Liber Exodus 16, 28)
dixit autem Moses iste est sermo quem præcepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 32)
filii autem Israël comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan (Liber Exodus 16, 35)
gomor autem decima pars est œphi (Liber Exodus 16, 36)
clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me (Liber Exodus 17, 4)
venit autem Amalech et pugnabat contra Israël in Raphidim (Liber Exodus 17, 8)
dixitque Moses ad Josue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea (Liber Exodus 17, 9)