Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum (Liber Iudith 11, 2)
nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos (Liber Iudith 11, 3)
placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne et coram pueris ejus et mirabantur ad sapientiam ejus et dicebant alter ad alterum (Liber Iudith 11, 18)
cui respondens Judith dixit nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quæ mihi detuli manducabo (Liber Iudith 12, 2)
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ (Liber Iudith 12, 14)
cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia ejus (Liber Iudith 12, 16)
ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit (Liber Iudith 13, 1)
erant autem omnes fatigati a vino (Liber Iudith 13, 2)
et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco jussit fieri silentium cumque omnes tacuissent (Liber Iudith 13, 16)
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)
universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros (Liber Iudith 13, 22)
videns autem Achior caput Holofernis angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram et æstuavit anima ejus (Liber Iudith 13, 29)