Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim (Liber I Paralipomenon 11, 15)
inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam (Liber I Paralipomenon 11, 25)
venerunt autem et de Beniamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David (Liber I Paralipomenon 12, 16)
egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum jungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et judicet (Liber I Paralipomenon 12, 17)
de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 29)
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur (Liber I Paralipomenon 12, 32)
trans Jordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia (Liber I Paralipomenon 12, 37)
iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus (Liber I Paralipomenon 13, 1)
inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres ejus minabant plaustrum (Liber I Paralipomenon 13, 7)
cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam (Liber I Paralipomenon 13, 9)
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)
Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Jahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banajas in nablis arcana cantabant (Liber I Paralipomenon 15, 20)