Mosaico decorativo

Fondare 634 Risultati per: Propter

  • et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram (Liber II Maccabaeorum 6, 25)

  • hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur (Liber II Maccabaeorum 6, 29)

  • sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior (Liber II Maccabaeorum 6, 30)

  • at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit (Liber II Maccabaeorum 7, 8)

  • et cum fiducia ait e cælo ista possideo sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero (Liber II Maccabaeorum 7, 11)

  • post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hæc patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis (Liber II Maccabaeorum 7, 18)

  • supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges ejus (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos (Liber II Maccabaeorum 8, 15)

  • et de prœlio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hæsitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e cælo et beneficia pro his plurima consecuti sunt (Liber II Maccabaeorum 8, 20)

  • et qui paulo ante sidera cæli contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare (Liber II Maccabaeorum 9, 10)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina