Fondare 1200 Risultati per: Promissionem Dei Ingressus In Terram Promissam
erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti (Liber Exodus 12, 13)
cumque introjeritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cærimonias istas (Liber Exodus 12, 25)
cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Jebusei quam juravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto (Liber Exodus 13, 5)
cumque introduxerit te in terram Chananei sicut juravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi (Liber Exodus 13, 11)
ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus (Liber Exodus 15, 19)
cumque operuisset superficiem terræ apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinæ super terram (Liber Exodus 16, 14)
filii autem Israël comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan (Liber Exodus 16, 35)
dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam (Liber Exodus 18, 27)
sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum (Liber Exodus 20, 11)
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)
sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges ejus (Liber Exodus 23, 10)
paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram (Liber Exodus 23, 30)