Fondare 1197 Risultati per: Promisit terram Moab

  • viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens cælum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Liber Genesis 28, 12)

  • et Dominum innixum scalæ dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo (Liber Genesis 28, 13)

  • et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quæ dixi (Liber Genesis 28, 15)

  • profectus ergo Jacob venit ad terram orientalem (Liber Genesis 29, 1)

  • nato autem Joseph dixit Jacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam (Liber Genesis 30, 25)

  • maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum (Liber Genesis 31, 3)

  • ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuæ (Liber Genesis 31, 13)

  • tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quæsierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan (Liber Genesis 31, 18)

  • misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom (Liber Genesis 32, 3)

  • dixitque Jacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ et benefaciam tibi (Liber Genesis 32, 9)

  • et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater ejus (Liber Genesis 33, 3)

  • egressus inde venit verno tempore ad terram quæ ducit Efratham in qua cum parturiret Raël (Liber Genesis 35, 16)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina