Fondare 4770 Risultati per: Pro
Jepthæ quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester (Liber Iudicum 11, 9)
qui responderunt ei Dominus qui hæc audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus (Liber Iudicum 11, 10)
cumque ascenderet flamma altaris in cælum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor ejus proni ceciderunt in terram (Liber Iudicum 13, 20)
quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas (Liber Iudicum 14, 12)
sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et ejusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus (Liber Iudicum 14, 13)
dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere (Liber Iudicum 14, 14)
cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis (Liber Iudicum 14, 15)
quæ fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero (Liber Iudicum 14, 16)
et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam (Liber Iudicum 14, 18)
inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui (Liber Iudicum 14, 19)
uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis (Liber Iudicum 14, 20)
post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens (Liber Iudicum 15, 1)