Fondare 4770 Risultati per: Pro
non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam (Liber Deuteronomii 19, 14)
non misereberis ejus sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges (Liber Deuteronomii 19, 21)
adpropinquante autem jam prœlio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum (Liber Deuteronomii 20, 2)
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo (Liber Deuteronomii 20, 4)
duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui ædificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam (Liber Deuteronomii 20, 5)
sic facies cunctis civitatibus quæ a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es (Liber Deuteronomii 20, 15)
propitius esto populo tuo Israël quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël et auferetur ab eis reatus sanguinis (Liber Deuteronomii 21, 8)
si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et cœrcitus obœdire contempserit (Liber Deuteronomii 21, 18)
dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriæ atque conviviis (Liber Deuteronomii 21, 20)
etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus et recipiat (Liber Deuteronomii 22, 2)
educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 24)
non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 23, 18)
