Fondare 4770 Risultati per: Pro
et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suæ tribus hominibus (Liber Numeri 36, 6)
revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et juxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten (Liber Deuteronomii 1, 7)
date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes (Liber Deuteronomii 1, 13)
profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut præceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 19)
quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnæ et ad cælum usque munitæ filios Enacim vidimus ibi (Liber Deuteronomii 1, 28)
Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Ægypto videntibus cunctis (Liber Deuteronomii 1, 30)
nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc (Liber Deuteronomii 1, 37)
sed Josue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli (Liber Deuteronomii 1, 38)
profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore (Liber Deuteronomii 2, 1)
populus magnus et multus et proceræ longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis (Liber Deuteronomii 2, 21)
Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis (Liber Deuteronomii 2, 23)
absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quæ adiacent torrenti Jeboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster (Liber Deuteronomii 2, 37)
