Fondare 4770 Risultati per: Pro
in spem vitæ æternæ quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora sæcularia (Epistula ad Titum 1, 2)
dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malæ bestiæ ventres pigri (Epistula ad Titum 1, 12)
confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi (Epistula ad Titum 1, 16)
qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum (Epistula ad Titum 2, 14)
sciens quia subversus est qui ejusmodi est et delinquit proprio judicio condemnatus (Epistula ad Titum 3, 11)
propter quod multam fiduciam habentes in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet (Epistulam ad Philemonem 1, 8)
propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Jesu Christi (Epistulam ad Philemonem 1, 9)
quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii (Epistulam ad Philemonem 1, 13)
multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis (Epistula ad Hebraeos 1, 1)
dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus ne forte pereffluamus (Epistula ad Hebraeos 2, 1)
