Fondare 4770 Risultati per: Pro
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini ejus post ipsum cum non haberet filium (Actus Apostolorum 7, 5)
cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahæ crevit populus et multiplicatus est in Ægypto (Actus Apostolorum 7, 17)
qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et judicem super nos (Actus Apostolorum 7, 27)
hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta (Actus Apostolorum 7, 36)
hic est Moses qui dixit filiis Israël prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me (Actus Apostolorum 7, 37)
convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cæli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israël (Actus Apostolorum 7, 42)
sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit (Actus Apostolorum 7, 48)
quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis (Actus Apostolorum 7, 52)
adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos (Actus Apostolorum 8, 11)
qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum (Actus Apostolorum 8, 15)
respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quæ dixistis (Actus Apostolorum 8, 24)
et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esajam (Actus Apostolorum 8, 28)