Fondare 4770 Risultati per: Pro
et dicens pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)
hic est enim qui dictus est per Esajam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus (Evangelium secundum Matthaeum 3, 3)
videns autem multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira (Evangelium secundum Matthaeum 3, 7)
Johannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me (Evangelium secundum Matthaeum 3, 14)
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam (Evangelium secundum Matthaeum 4, 14)
exinde cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)
et procedens inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)
beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me (Evangelium secundum Matthaeum 5, 11)
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in cælis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos (Evangelium secundum Matthaeum 5, 12)
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)