Fondare 4770 Risultati per: Pro
nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israël fixit tentoria e regione montis (Liber Exodus 19, 2)
ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris (Liber Exodus 19, 15)
et sonitus bucinæ paulatim crescebat in majus et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei (Liber Exodus 19, 19)
non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium (Liber Exodus 20, 16)
non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem ejus non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quæ illius sunt (Liber Exodus 20, 17)
cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinæ montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)
hæc sunt judicia quæ propones eis (Liber Exodus 21, 1)
quod si alteram ei acceperit providebit puellæ nuptias et vestimenta et pretium pudicitiæ non negabit (Liber Exodus 21, 10)
si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur (Liber Exodus 21, 14)
si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed jacuerit in lectulo (Liber Exodus 21, 18)
sin autem mors ejus fuerit subsecuta reddet animam pro anima (Liber Exodus 21, 23)
