Fondare 1180 Risultati per: Pot
et respondentes dicunt Jesu nescimus respondens Jesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam (Evangelium secundum Marcum 11, 33)
exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos (Evangelium secundum Marcum 13, 22)
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cujusque operis et janitori præcipiat ut vigilet (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam (Evangelium secundum Marcum 14, 5)
semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis (Evangelium secundum Marcum 14, 7)
et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare (Evangelium secundum Marcum 14, 37)
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere (Evangelium secundum Marcum 15, 31)
currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum (Evangelium secundum Marcum 15, 36)
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quæ implebuntur in tempore suo (Evangelium secundum Lucam 1, 20)
egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus (Evangelium secundum Lucam 1, 22)
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 49)
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui (Evangelium secundum Lucam 1, 51)
