Fondare 1180 Risultati per: Pot
Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis (Liber Thobis 1, 19)
Anna vero uxor ejus ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat (Liber Thobis 2, 19)
non est enim in hominis potestate consilium tuum (Liber Thobis 3, 20)
igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum (Liber Thobis 4, 1)
quomodo potueris ita esto misericors (Liber Thobis 4, 8)
dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam (Liber Thobis 5, 14)
tunc angelus Rafaël dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium (Liber Thobis 6, 16)
hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem dæmonium super eos (Liber Thobis 6, 17)
dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam (Liber Thobis 7, 12)
illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)
Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo (Liber Thobis 11, 5)
respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus (Liber Thobis 12, 2)
