Fondare 551 Risultati per: Populus
et dixit omnis populus fiat fiat (Liber Iudith 15, 12)
et factum est post hæc omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas (Liber Iudith 16, 22)
porro Judith universa vasa bellica Holofernis quæ dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis (Liber Iudith 16, 23)
erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith (Liber Iudith 16, 24)
luxitque illam omnis populus diebus septem (Liber Iudith 16, 29)
dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et cærimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam (Liber Esther 3, 8)
traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem (Liber Esther 7, 4)
populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris obœdivit mihi (Liber Psalmorum 17, 45)
beata gens cujus est Dominus Deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi (Liber Psalmorum 32, 12)
audi populus meus et loquar tibi Israël et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum (Liber Psalmorum 49, 7)
ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis (Liber Psalmorum 72, 10)
memor esto hujus inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum (Liber Psalmorum 73, 18)
