Fondare 555 Risultati per: Populus Maledicit
pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloæ quæ vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliæ (Liber Isaiae 8, 6)
non dicatis coniuratio omnia enim quæ loquitur populus iste coniuratio est et timorem ejus ne timeatis neque paveatis (Liber Isaiae 8, 12)
et cum dixerint ad vos quærite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis (Liber Isaiae 8, 19)
populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbræ mortis lux orta est eis (Liber Isaiae 9, 2)
et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes (Liber Isaiae 9, 9)
et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt (Liber Isaiae 9, 13)
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet (Liber Isaiae 9, 19)
si enim fuerit populus tuus Israël quasi harena maris reliquiæ convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit justitiam (Liber Isaiae 10, 22)
propter hoc hæc dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Ægypti (Liber Isaiae 10, 24)
cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Ægypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israël (Liber Isaiae 19, 25)
ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos ejus suffoderunt domos ejus posuerunt eam in ruinam (Liber Isaiae 23, 13)
et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus ejus sicut ancilla sic domina ejus sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet (Liber Isaiae 24, 2)