Mosaico decorativo

Fondare 2807 Risultati per: Populus Israel

  • et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et jejunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino judicavitque Samuhel filios Israël in Masphat (Liber I Samuelis 7, 6)

  • et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israël in Masphat et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël quod cum audissent filii Israël timuerunt a facie Philisthinorum (Liber I Samuelis 7, 7)

  • tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israël et exaudivit eum Dominus (Liber I Samuelis 7, 9)

  • factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire prœlium contra Israël intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et cæsi sunt a filiis Israël (Liber I Samuelis 7, 10)

  • egressique viri Israël de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar (Liber I Samuelis 7, 11)

  • et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel (Liber I Samuelis 7, 13)

  • et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israël Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israël de manu Philisthinorum eratque pax inter Israël et Amorreum (Liber I Samuelis 7, 14)

  • judicabat quoque Samuhel Israël cunctis diebus vitæ suæ (Liber I Samuelis 7, 15)

  • factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos judices Israël (Liber I Samuelis 8, 1)

  • congregati ergo universi majores natu Israël venerunt ad Samuhel in Ramatha (Liber I Samuelis 8, 4)

  • noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos (Liber I Samuelis 8, 19)

  • dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israël vadat unusquisque in civitatem suam (Liber I Samuelis 8, 22)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina