Mosaico decorativo

Fondare 2807 Risultati per: Populus Israel

  • omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 10)

  • feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)

  • iratusque est furor Domini in Israël et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit (Liber Iudicum 2, 20)

  • ut in ipsis experiar Israël utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non (Liber Iudicum 2, 22)

  • itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Jebusei (Liber Iudicum 3, 5)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiæ servieruntque ei octo annis (Liber Iudicum 3, 8)

  • fuitque in eo spiritus Domini et judicavit Israël egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu ejus Chusanrasathaim regem Syriæ et oppressit eum (Liber Iudicum 3, 10)

  • addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)

  • et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israël atque possedit urbem Palmarum (Liber Iudicum 3, 13)

  • servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis (Liber Iudicum 3, 14)

  • et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Jemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab (Liber Iudicum 3, 15)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina