Mosaico decorativo

Fondare 2807 Risultati per: Populus Israel

  • fecit quod jusserat Dominus et circumcidit filios Israël in colle Præputiorum (Liber Iosue 5, 3)

  • hæc autem causa est secundæ circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Ægypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus (Liber Iosue 5, 4)

  • qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto (Liber Iosue 5, 5)

  • manseruntque filii Israël in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho (Liber Iosue 5, 10)

  • defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ nec usi sunt ultra illo cibo filii Israël sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan (Liber Iosue 5, 12)

  • Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israël et nullus egredi audebat aut ingredi (Liber Iosue 6, 1)

  • cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint (Liber Iosue 6, 5)

  • et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat (Liber Iosue 6, 13)

  • cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Josue ad omnem Israël vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem (Liber Iosue 6, 16)

  • vos autem cavete ne de his quæ præcepta sunt quippiam contingatis et sitis prævaricationis rei et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur (Liber Iosue 6, 18)

  • ingressique juvenes eduxerunt Raab et parentes ejus fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israël manere fecerunt (Liber Iosue 6, 23)

  • Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens (Liber Iosue 6, 25)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina