Fondare 2807 Risultati per: Populus Israel
propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum (Liber Isaiae 52, 6)
quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis præcedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israël (Liber Isaiae 52, 12)
quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen ejus et redemptor tuus Sanctus Israël Deus omnis terræ vocabitur (Liber Isaiae 54, 5)
ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quæ non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 55, 5)
ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israël adhuc congregabo ad eum congregatos ejus (Liber Isaiae 56, 8)
me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 60, 9)
et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israël (Liber Isaiae 60, 14)
populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meæ opus manus meæ ad glorificandum (Liber Isaiae 60, 21)
et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quæsita civitas et non Derelicta (Liber Isaiae 62, 12)
miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israël quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum (Liber Isaiae 63, 7)
et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator (Liber Isaiae 63, 8)
tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israël ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a sæculo nomen tuum (Liber Isaiae 63, 16)