Fondare 2807 Risultati per: Populus Israel
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet (Liber Isaiae 9, 19)
et erit lumen Israël in igne et Sanctus ejus in flamma et succendetur et devorabitur spina ejus et vepres in die una (Liber Isaiae 10, 17)
et erit in die illa non adiciet residuum Israël et hii qui fugerint de domo Jacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israël in veritate (Liber Isaiae 10, 20)
si enim fuerit populus tuus Israël quasi harena maris reliquiæ convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit justitiam (Liber Isaiae 10, 22)
propter hoc hæc dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Ægypti (Liber Isaiae 10, 24)
et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israël et dispersos Juda colliget a quattuor plagis terræ (Liber Isaiae 11, 12)
et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israël in die qua ascendit de terra Ægypti (Liber Isaiae 11, 16)
exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israël (Liber Isaiae 12, 6)
prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur miserebitur enim Dominus Jacob et eliget adhuc de Israël et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Jacob (Liber Isaiae 14, 1)
et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos (Liber Isaiae 14, 2)
et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt dicit Dominus exercituum (Liber Isaiae 17, 3)
et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus dicit Dominus Deus Israël (Liber Isaiae 17, 6)