Fondare 2807 Risultati per: Populus Israel
numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti (Liber II Paralipomenon 2, 17)
post quæ congregavit majores natu Israël et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israël in Hierusalem ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David quæ est Sion (Liber II Paralipomenon 5, 2)
venerunt igitur ad regem omnes viri Israël in die sollemni mensis septimi (Liber II Paralipomenon 5, 3)
cumque venissent cuncti seniorum Israël portaverunt Levitæ arcam (Liber II Paralipomenon 5, 4)
rex autem Salomon et universus cœtus Israël et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum (Liber II Paralipomenon 5, 6)
nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)
et convertit faciem suam et benedixit universæ multitudini Israël nam omnis turba stabat intenta et ait (Liber II Paralipomenon 6, 3)
benedictus Dominus Deus Israël qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens (Liber II Paralipomenon 6, 4)
a die qua eduxi populum meum de terra Ægypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israël (Liber II Paralipomenon 6, 5)
sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël (Liber II Paralipomenon 6, 6)
cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 7)
conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)