Mosaico decorativo

Fondare 2807 Risultati per: Populus Israel

  • reliqua autem verborum Ohoziæ quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 1, 18)

  • Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes (Liber II Regum 2, 12)

  • Joram vero filius Ahab regnavit super Israël in Samaria anno octavodecimo Josaphat regis Judæ regnavitque duodecim annis (Liber II Regum 3, 1)

  • verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël adhesit nec recessit ab eis (Liber II Regum 3, 3)

  • porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israël centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis (Liber II Regum 3, 4)

  • cumque mortuus fuisset Ahab prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël (Liber II Regum 3, 5)

  • egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria et recensuit universum Israël (Liber II Regum 3, 6)

  • misitque ad Josaphat regem Juda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad prœlium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui (Liber II Regum 3, 7)

  • perrexerunt igitur rex Israël et rex Juda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos (Liber II Regum 3, 9)

  • dixitque rex Israël eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab (Liber II Regum 3, 10)

  • et ait Josaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israël est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliæ (Liber II Regum 3, 11)

  • et ait Josaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israël et Josaphat et rex Edom (Liber II Regum 3, 12)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina