Mosaico decorativo

Fondare 2807 Risultati per: Populus Israel

  • et planget eum omnis Israël et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israël in domo Hieroboam (Liber I Regum 14, 13)

  • constituet autem sibi Dominus regem super Israël qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore (Liber I Regum 14, 14)

  • et percutiet Dominus Israël sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israël de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum (Liber I Regum 14, 15)

  • et tradet Dominus Israël propter peccata Hieroboam qui peccavit et peccare fecit Israël (Liber I Regum 14, 16)

  • et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ (Liber I Regum 14, 18)

  • reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 14, 19)

  • porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israël nomen autem matris ejus Naama Ammanites (Liber I Regum 14, 21)

  • sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israël (Liber I Regum 14, 24)

  • in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda (Liber I Regum 15, 9)

  • bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 16)

  • ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam et ædificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Judæ (Liber I Regum 15, 17)

  • fœdus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël et recedat a me (Liber I Regum 15, 19)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina