Fondare 491 Risultati per: Populum
et pervenit Cendebeus Jamniam et cœpit inritare plebem et conculcare Judæam et captivare populum et interficere et ædificare Cædronem (Liber I Maccabaeorum 15, 40)
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis (Liber I Maccabaeorum 16, 7)
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses (Liber II Maccabaeorum 1, 29)
Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem (Liber II Maccabaeorum 2, 17)
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit (Liber II Maccabaeorum 6, 16)
et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis (Liber II Maccabaeorum 8, 2)
atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quæ facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt (Liber II Maccabaeorum 12, 42)
quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit (Liber II Maccabaeorum 13, 26)
audito itaque Judæi Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in æternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit (Liber II Maccabaeorum 14, 15)
ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit (Liber II Maccabaeorum 15, 24)
