Fondare 350 Risultati per: Perditionem Nabuchodonosor Mare
fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes (Liber Ieremiae 49, 30)
grex dispersus Israël leones ejecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis (Liber Ieremiae 50, 17)
arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)
comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et ejecit me (Liber Ieremiae 51, 34)
propterea hæc dicit Dominus ecce ego judicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare ejus et siccabo venam ejus (Liber Ieremiae 51, 36)
ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum ejus operta est (Liber Ieremiae 51, 42)
factum est autem in anno nono regni ejus in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus adversum Hierusalem et obsederunt eam et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu (Liber Ieremiae 52, 4)
in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiæ qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem (Liber Ieremiae 52, 12)
columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem (Liber Ieremiae 52, 17)
columnas duas et mare unum vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus æris omnium vasorum horum (Liber Ieremiae 52, 20)
iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Judæos tria milia et viginti tres (Liber Ieremiae 52, 28)
in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas (Liber Ieremiae 52, 29)