Fondare 96 Risultati per: Paulus Felix accusatio

  • quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Jesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere (Actus Apostolorum 25, 19)

  • altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et jubente Festo adductus est Paulus (Actus Apostolorum 25, 23)

  • Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere (Actus Apostolorum 26, 1)

  • at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor (Actus Apostolorum 26, 25)

  • et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his (Actus Apostolorum 26, 29)

  • multo autem tempore peracto et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præterisset consolabatur Paulus (Actus Apostolorum 27, 9)

  • et cum multa jejunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et jacturam (Actus Apostolorum 27, 21)

  • dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis (Actus Apostolorum 27, 31)

  • et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes jejuni permanetis nihil accipientes (Actus Apostolorum 27, 33)

  • cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum ejus (Actus Apostolorum 28, 3)

  • contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum (Actus Apostolorum 28, 8)

  • et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam (Actus Apostolorum 28, 15)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina