Fondare 91 Risultati per: Patri
vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit (Evangelium secundum Marcum 7, 11)
et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri (Evangelium secundum Marcum 7, 12)
innuebant autem patri ejus quem vellet vocari eum (Evangelium secundum Lucam 1, 62)
Jesus autem audito hoc verbo respondit patri puellæ noli timere crede tantum et salva erit (Evangelium secundum Lucam 8, 50)
et increpavit Jesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri ejus (Evangelium secundum Lucam 9, 43)
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum (Evangelium secundum Lucam 12, 32)
et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiæ quæ me contingit et divisit illis substantiam (Evangelium secundum Lucam 15, 12)
at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum præterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer (Evangelium secundum Lucam 15, 29)
et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem (Evangelium secundum Lucam 22, 11)
qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriæ apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram (Actus Apostolorum 7, 2)
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri (Epistula ad Ephesios 5, 20)