Fondare 1208 Risultati per: Pater et Filius
Dei enim Filius Jesus Christus qui in vobis per nos prædicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit (Epistula II ad Corinthios 1, 19)
Deus et Pater Domini Jesu scit qui est benedictus in sæcula quod non mentior (Epistula II ad Corinthios 11, 31)
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater (Epistula ad Galatas 4, 6)
itaque jam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum (Epistula ad Galatas 4, 7)
sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium ejus non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ (Epistula ad Galatas 4, 30)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus (Epistula ad Ephesios 1, 17)
unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis (Epistula ad Ephesios 4, 6)
experimentum autem ejus cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium (Epistula ad Philippenses 2, 22)
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 11)
ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Jesus dirigat viam nostram ad vos (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 11)
ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)