Fondare 494 Risultati per: Pan
collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quæ superfuerunt his qui manducaverunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 13)
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
respondit eis Jesus et dixit amen amen dico vobis quæritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis (Evangelium secundum Ioannem 6, 26)
patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de cælo dedit eis manducare (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de cælo sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
panis enim Dei est qui descendit de cælo et dat vitam mundo (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc (Evangelium secundum Ioannem 6, 34)
dixit autem eis Jesus ego sum panis vitæ qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
murmurabant ergo Judæi de illo quia dixisset ego sum panis qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
ego sum panis vitæ (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)
hic est panis de cælo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)
ego sum panis vivus qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)