Fondare 494 Risultati per: Pan
quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium (Prophetia Ezechielis 16, 31)
et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia (Prophetia Ezechielis 16, 39)
ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum ejus et manum egeno et pauperi non porrigebant (Prophetia Ezechielis 16, 49)
et expandam super eum rete meum et conprehendetur sagena mea et adducam eum in Babylonem et judicabo illum ibi in prævaricatione qua despexit me (Prophetia Ezechielis 17, 20)
et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento (Prophetia Ezechielis 18, 7)
et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento (Prophetia Ezechielis 18, 16)
et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est (Prophetia Ezechielis 19, 8)
fili hominis brachium Pharao regis Ægypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium (Prophetia Ezechielis 30, 21)
propterea hæc dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea (Prophetia Ezechielis 32, 3)
principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portæ ingredietur et per viam ejus egredietur (Prophetia Ezechielis 44, 3)
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)
quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiæ sanctuarii et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati (Prophetia Ezechielis 48, 18)
