Fondare 8616 Risultati per: Pó
si statim ab anno incipientis jobelei voverit agrum quanto valere potest tanto æstimabitur (Liber Leviticus 27, 17)
sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad jobeleum et detrahetur ex pretio (Liber Leviticus 27, 18)
quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et possidebit eum (Liber Leviticus 27, 19)
sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit (Liber Leviticus 27, 20)
quia cum jobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum (Liber Leviticus 27, 21)
si ager emptus et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino (Liber Leviticus 27, 22)
in jobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suæ (Liber Leviticus 27, 24)
omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet (Liber Leviticus 27, 25)
primogenita quæ ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt (Liber Leviticus 27, 26)
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino (Liber Leviticus 27, 28)
omnes decimæ terræ sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur (Liber Leviticus 27, 30)
de filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere (Liber Numeri 1, 26)