Fondare 8616 Risultati per: Pó
faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur (Liber Genesis 17, 6)
et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te (Liber Genesis 17, 7)
daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in possessionem æternam eroque Deus eorum (Liber Genesis 17, 8)
dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis (Liber Genesis 17, 9)
hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum (Liber Genesis 17, 10)
masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit (Liber Genesis 17, 14)
et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo (Liber Genesis 17, 16)
et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17, 19)
pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (Liber Genesis 17, 21)
et Ismaël filius ejus tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ (Liber Genesis 17, 25)
ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es (Liber Genesis 18, 5)
tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat juxta eos sub arbore (Liber Genesis 18, 8)