Fondare 8616 Risultati per: Pó
quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8, 10)
tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quæ dicitur sancta (Epistula ad Hebraeos 9, 2)
post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum (Epistula ad Hebraeos 9, 3)
his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes (Epistula ad Hebraeos 9, 6)
in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia (Epistula ad Hebraeos 9, 7)
quæ parabola est temporis instantis juxta quam munera et hostiæ offeruntur quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem (Epistula ad Hebraeos 9, 9)
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et justitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis (Epistula ad Hebraeos 9, 10)
Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non hujus creationis (Epistula ad Hebraeos 9, 11)
lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)
neque ut sæpe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno (Epistula ad Hebraeos 9, 25)
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (Epistula ad Hebraeos 9, 26)
et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem judicium (Epistula ad Hebraeos 9, 27)