Fondare 8616 Risultati per: Pó
ob quam causam etiam hæc patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (Epistula II ad Timotheum 1, 12)
bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis (Epistula II ad Timotheum 1, 14)
laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere (Epistula II ad Timotheum 2, 6)
si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest (Epistula II ad Timotheum 2, 13)
servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa (Epistula II ad Timotheum 3, 1)
tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam (Epistula II ad Timotheum 3, 10)
et quia ab infantia sacras litteras nosti quæ te possint instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
prædica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina (Epistula II ad Timotheum 4, 2)
in reliquo reposita est mihi justitiæ corona quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum ejus (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
Paulus servus Dei apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quæ secundum pietatem est (Epistula ad Titum 1, 1)
in spem vitæ æternæ quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora sæcularia (Epistula ad Titum 1, 2)