Fondare 8616 Risultati per: Pó
potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 24, 11)
neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me (Actus Apostolorum 24, 13)
post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota (Actus Apostolorum 24, 17)
quidam autem ex Asia Judæi quos oportebat apud te præsto esse et accusare si quid haberent adversum me (Actus Apostolorum 24, 19)
post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quæ erat Judæa vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quæ est in Jesum Christum (Actus Apostolorum 24, 24)
disputante autem illo de justitia et castitate et de judicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te (Actus Apostolorum 24, 25)
biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam præstare Judæis Felix reliquit Paulum vinctum (Actus Apostolorum 24, 27)
Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Cæsarea (Actus Apostolorum 25, 1)
postulantes gratiam adversum eum ut juberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via (Actus Apostolorum 25, 3)
Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea se autem maturius profecturum (Actus Apostolorum 25, 4)
qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum (Actus Apostolorum 25, 5)
qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Judæi multas et graves causas obicientes quas non poterant probare (Actus Apostolorum 25, 7)