Mosaico decorativo

Fondare 8616 Risultati per: Pó

  • In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi Domine mi, quid erit post hæc? (Prophetia Danielis 12, 8)

  • Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent. (Prophetia Danielis 12, 10)

  • Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. (Prophetia Danielis 12, 11)

  • Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)

  • Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)

  • Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)

  • Cumque revertissent, venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)

  • Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario æstus quippe erat (Prophetia Danielis 13, 15)

  • Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. (Prophetia Danielis 13, 17)

  • Et fecerunt sicut præceperat clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. (Prophetia Danielis 13, 18)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina