Fondare 8616 Risultati per: Pó
aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus, et tempus. (Prophetia Danielis 7, 12)
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient potestas eius, potestas æterna, quæ non auferetur et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis dentes et ungues eius ferrei comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat (Prophetia Danielis 7, 19)
Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. (Prophetia Danielis 7, 24)
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. (Prophetia Danielis 7, 25)
Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. (Prophetia Danielis 7, 26)
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne caëlum, detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. (Prophetia Danielis 7, 27)
Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio, (Prophetia Danielis 8, 1)
vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aëlam regione vidi autem in visione esse me super portam Ulai. (Prophetia Danielis 8, 2)
Et lavavi oculus meos, et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea (Prophetia Danielis 8, 3)
vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. (Prophetia Danielis 8, 4)
Et ego intelligebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. (Prophetia Danielis 8, 5)