Fondare 8616 Risultati per: Pó
Et respondens Daniel coram rege, ait Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi (Prophetia Danielis 2, 27)
Sed est Deus in caëlo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt (Prophetia Danielis 2, 28)
Tu rex cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)
Huius statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex ære. (Prophetia Danielis 2, 32)
Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ. (Prophetia Danielis 2, 39)
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)
Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ. (Prophetia Danielis 2, 43)
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)
Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)
Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciæ Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago Ipse autem Daniel erat in foribus regis. (Prophetia Danielis 2, 49)
Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciæ Babylonis. (Prophetia Danielis 3, 1)