Fondare 8616 Risultati per: Pó
terrorem meum mittam in præcursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam (Liber Exodus 23, 27)
paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram (Liber Exodus 23, 30)
ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terræ et eiciam eos de conspectu vestro (Liber Exodus 23, 31)
solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo (Liber Exodus 24, 2)
venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quæ locutus est faciemus (Liber Exodus 24, 3)
adsumensque volumen fœderis legit audiente populo qui dixerunt omnia quæ locutus est Dominus faciemus et erimus obœdientes (Liber Exodus 24, 7)
ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his (Liber Exodus 24, 8)
et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcæ angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero (Liber Exodus 25, 12)
inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus ut portetur in eis (Liber Exodus 25, 14)
ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi (Liber Exodus 25, 16)
in qua pones testimonium quod dabo tibi (Liber Exodus 25, 21)
quattuor quoque circulos aureos præparabis et pones eos in quattuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes (Liber Exodus 25, 26)