Mosaico decorativo

Fondare 8616 Risultati per: Pó

  • provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 21)

  • qui judicent populum omni tempore quicquid autem majus fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo judicent leviusque tibi sit partito in alios onere (Liber Exodus 18, 22)

  • si hoc feceris implebis imperium Dei et præcepta ejus poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua (Liber Exodus 18, 23)

  • et electis viris strenuis de cuncto Israël constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 25)

  • qui judicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo judicantes (Liber Exodus 18, 26)

  • vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi (Liber Exodus 19, 4)

  • si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra (Liber Exodus 19, 5)

  • venit Moses et convocatis majoribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus (Liber Exodus 19, 7)

  • responditque universus populus simul cuncta quæ locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19, 8)

  • ait ei Dominus jam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19, 9)

  • qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua (Liber Exodus 19, 10)

  • constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur (Liber Exodus 19, 12)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina