Fondare 8616 Risultati per: Pó
quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt cœtus prævaricatorum (Liber Ieremiae 9, 2)
propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei (Liber Ieremiae 9, 7)
sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias (Liber Ieremiae 9, 8)
super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt (Liber Ieremiae 9, 10)
et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos didicerunt a patribus suis (Liber Ieremiae 9, 14)
idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis (Liber Ieremiae 9, 15)
et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur (Liber Ieremiae 9, 16)
loquere hæc dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi fænum post tergum metentis et non est qui colligat (Liber Ieremiae 9, 22)
quia leges populorum vanæ sunt quia lignum de saltu præcidit opus manuum artificis in ascia (Liber Ieremiae 10, 3)
in similitudinem palmæ fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene (Liber Ieremiae 10, 5)
vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suæ peribunt (Liber Ieremiae 10, 15)
væ mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane hæc infirmitas mea est et portabo illam (Liber Ieremiae 10, 19)