Fondare 8616 Risultati per: Pó
cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto de domo servitutis (Liber Exodus 13, 14)
igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terræ Philisthim quæ vicina est reputans ne forte pæniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Ægyptum (Liber Exodus 13, 17)
Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore (Liber Exodus 13, 21)
numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo (Liber Exodus 13, 22)
loquere filiis Israël reversi castrametentur e regione Phiahiroth quæ est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu ejus castra ponetis super mare (Liber Exodus 14, 2)
et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israël ne serviret nobis (Liber Exodus 14, 5)
junxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum (Liber Exodus 14, 6)
cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israël oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)
et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie Ægyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum (Liber Exodus 14, 13)
tollensque se angelus Dei qui præcedebat castra Israël abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum (Liber Exodus 14, 19)
stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israël et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent (Liber Exodus 14, 20)
persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus ejus et equites per medium maris (Liber Exodus 14, 23)