Fondare 8616 Risultati per: Pó
tu enim vitæ et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis (Liber Sapientiae 16, 13)
sed tuam manum effugere inpossibile est (Liber Sapientiae 16, 15)
quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quæ ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem (Liber Sapientiae 16, 18)
et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquæ terræ nationem exterminaret (Liber Sapientiae 16, 19)
pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e cælo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (Liber Sapientiae 16, 20)
quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat (Liber Sapientiae 16, 27)
ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare (Liber Sapientiae 16, 28)
dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ vinculis tenebrarum et longæ noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt (Liber Sapientiae 17, 2)
et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere nec siderum limpidæ flammæ inluminare poterant illam noctem horrendam (Liber Sapientiae 17, 5)
et magicæ artis adpositi erant derisus et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia (Liber Sapientiae 17, 7)
nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et ærem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre (Liber Sapientiae 17, 9)
illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes (Liber Sapientiae 17, 13)