Fondare 8616 Risultati per: Pó
et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt (Liber II Maccabaeorum 10, 3)
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu (Liber II Maccabaeorum 10, 5)
et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant (Liber II Maccabaeorum 10, 6)
Judæi vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant (Liber II Maccabaeorum 10, 15)
cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis (Liber II Maccabaeorum 10, 21)
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt (Liber II Maccabaeorum 10, 27)
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant (Liber II Maccabaeorum 10, 28)
sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare (Liber II Maccabaeorum 10, 36)
per continuum autem biduum præsidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cærean et Apollofanem occiderunt (Liber II Maccabaeorum 10, 37)
sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum præpositus graviter ferens de his quæ acciderant (Liber II Maccabaeorum 11, 1)
nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat (Liber II Maccabaeorum 11, 4)
nam erant scriptæ Judæis epistulæ a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Judæorum salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 16)