Fondare 8616 Risultati per: Pó
eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis januam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui janitores erant et in primo palatii limine præsidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum (Liber Esther 2, 21)
post hæc rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat (Liber Esther 3, 1)
dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et cærimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam (Liber Esther 3, 8)
dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet (Liber Esther 3, 11)
vocatique sunt scribæ regis mense primo nisan tertiadecima die ejus et scriptum est ut jusserat Aman ad omnes satrapas regis et judices provinciarum diversarumque gentium ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litteræ ipsius signatæ anulo (Liber Esther 3, 12)
exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginæ ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo (Liber Esther 4, 8)
quæ respondit ei et jussit ut diceret Mardocheo (Liber Esther 4, 10)
omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)
si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Judæi et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris (Liber Esther 4, 14)
at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi (Liber Esther 5, 4)
dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis (Liber Esther 5, 6)
cui respondit Hester petitio mea et preces istæ sunt (Liber Esther 5, 7)