Mosaico decorativo

Fondare 8616 Risultati per: Pó

  • et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem (Liber Nehemiae 7, 72)

  • et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli (Liber Nehemiae 8, 1)

  • adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi (Liber Nehemiae 8, 2)

  • et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectæ ad librum (Liber Nehemiae 8, 3)

  • et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus (Liber Nehemiae 8, 5)

  • et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram (Liber Nehemiae 8, 6)

  • porro Hiesue et Baani et Serebia Jamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Jozabed Anam Phalaja Levitæ silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo (Liber Nehemiae 8, 7)

  • et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur (Liber Nehemiae 8, 8)

  • dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitæ interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis (Liber Nehemiae 8, 9)

  • Levitæ autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere (Liber Nehemiae 8, 11)

  • abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret lætitiam magnam quia intellexerant verba quæ docuerat eos (Liber Nehemiae 8, 12)

  • et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitæ ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis (Liber Nehemiae 8, 13)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina