Fondare 8616 Risultati per: Pó
in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum (Liber II Paralipomenon 15, 5)
quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetæ confortatus est et abstulit idola de omni terra Juda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini (Liber II Paralipomenon 15, 8)
sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron (Liber II Paralipomenon 15, 16)
anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)
porro Asa rex adsumpsit universum Judam et tulerunt lapides Rama et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha (Liber II Paralipomenon 16, 6)
in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Juda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriæ et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 7)
oculi enim ejus contemplantur universam terram et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex præsenti tempore contra te bella consurgent (Liber II Paralipomenon 16, 9)
iratusque Asa adversus videntem jussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos (Liber II Paralipomenon 16, 10)
et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quæ erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia (Liber II Paralipomenon 16, 14)
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Judæ quæ erant vallatæ muris præsidiaque disposuit in terra Juda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus (Liber II Paralipomenon 17, 2)
docebantque in Juda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Juda atque erudiebant populum (Liber II Paralipomenon 17, 9)
post hunc Johanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia (Liber II Paralipomenon 17, 15)